Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel; per singulos menses singuli praebebant necessaria regi et domui ejus; quorum unus reliquis praesidebat, scilicet Achimaas habens Basamath filiam Salomonis in uxorem, licet, et unus de reliquis aliquam haberet filiam Salomonis. Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae, et septuaginta cori farinae; decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, et caprarum, bubalorum, et avium altilium. Sed, et pisces quotidie ab alienigenis portabantur. Et erat summa pax in terra, et habebat Salomon equorum currilium quadraginta millia, et duodecim millia equitum, quorum medietas regi in Jerusalem obsequebatur; reliqui vero per vicos regios dispersi manebant. Praefectus vero ille, qui ministrabat expensas mensae, equis hordeum et paleam ministrabat devehens omnia ad locum, ubi rex morabatur. Et praecellebat rex sapientia omnes Orientales, et Aegyptios, et Hebraeos etiam quatuor filios Moal nominatissimos, Hemam, et Etham, Chachol, et Dorda. Et scripsit librum de Canticis; et modulationibus, in numero versuum quinque millium. Parabolarum quarum scripsit tria millia. Et disputavit de natura arborum, et herbarum, a cedro usque ad hyssopum. De natura quoque omnium animantium philosophatus est, per unumquodque genus parabolam dicens. Excogitavit etiam adjurationes quibus aegritudines solent mitigari. Alias quoque quibus daemones ejicerentur, et alias quibus obstricti non redirent. Excogitavit etiam characteres, qui inscribebantur gemmis, quae posita in naribus arreptitii, cum radice Salomoni monstrata, statim eum a daemonibus liberabat. Haec scientia plurimum valuit in gente Hebraeorum, et maxime necessaria erat. Ante adventum enim Christi saepius homines a daemonibus vexabantur, quod homines vivos ad infernum quandoque detrudebant. Josephusquoque testatur se vidisse quemdam Eleazarum exorcistam coram Vespasiano, et filiis ejus, et tyrannis, in hunc modum praedictum curantem vexatos a daemonibus, et ut probaret eis daemonem egressum per nares cum spiritu anhelantis, vas ponebat in medio, et imperabat daemoni egresso, ut illud everteret in argumentum suae egressionis; et ita fiebat.